OLSNA

OLSNA
OLSNA
urbs, Germaniae, in Silesia, cum titulo Ducatus, quem Lignicii atque Vratislavienses Piasteae prosapiae Principes, ad Henricum usque Probum, possedêre. Eius hereditate Henricum Crassum, eâdem familiâ ortum, adeoque agnationis iure potiorem, Conradus III. e Glogoviensi domo deputlit, supremis, ut iactitabat, Probi mandatis innixus. In Bohemorum dehinc clientalam concessit A. C. 1329. quam tum velut agmine gactô cuncti fere Silesiae Duces, spretô Polonô, subierant, sed Conradi e posteris Conradus Albus, Matthiam Bohemiae Regem sibi minus aequvem expertus, avitas terras Saxoni obtulit emendas: cui contractui intercedens Matthias, solutô pretiô, a Saxone pactô, eas sibi comparavit, A. C. 1475. Conradô tamen, ut vice Regis praeesset, eoncessô. Qui a regiis pulsus A. c. 1489. partes Ioannis Saganensis, bellô Glogoviensi, eum sectatum criminantibus, mortuô Rege A. C. 1492. Ducatum recepit. At, postquam is mortalitati concessit, Vladislaus 199. post annos, a quo ad Glogovienses is primum pervenerat, Regno vindicavit; non multo post Henrico, Georgii Podiebradii Regis Antecessoris sui filio, in vicem Podiebradiae Dynastiae, permissum, qui etiam cum fratre Victorino, Munsterbergensem Ducatum iam A. C. 1462. Friderici III. Imperator. donum acceperat, operâ istius a civium obsidione Viennae liberati. Cuius progenie, in abnepore Carolo Friderico, non adeô dudeum sublatâ, terra haec Sylvio Nimrodi Duci Wirtenbergico, Iulii Friderici filio, obtigit, iure uxoris Mariae Elisabethae, Caroli Friderici filiae, cui fuccessionis benesicium Im perator contulerat. Tob. Pfannerus de praecip. Germaniae Principum gentibus c. 7. Vide etiam supra, ubi hanc in rem plura attulimus, in voce Oelsa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • OELSA vel OLSNA — Germanic. Oels, urbs Silesiae, cum titulo Ducatus, 2. leucis Vratislaviâ in ortum distans, versus Poloniam. Hanc olim Conradus, rami Glogoviensis auctor, nepoti Henrico Duci Lignicio, quem ab aulico sibi captivum adductum crudeli carcere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SILESIA — Germaniae regio ampla, populosa, fertilis, diu fuit sub imperio Polonorum, sed tandem subiecta coronae Bohemicae, a tribus saeculis, accipiens nomen ab amne Schleso, vel, ut alii sentiunt, a Schleso rege. Odera fluv. perlabitur eam. Hanc igne et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”